Metamorphoses (Ovidius)/Liber II

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber II
2 a.C.n. - 8 p.C.n.

 Liber I Liber III 


Regia Solis erat sublimibus alta columnis,  1
clara micante auro flammasque imitante pyropo,  2
cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,  3
argenti bifores radiabant lumine valvae.  4
materiam superabat opus: nam Mulciber illic  5
aequora caelarat medias cingentia terras  6
terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi.  7
caeruleos habet unda deos, Tritona canorum  8
Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem  9
Aegaeona suis inmania terga lacertis  10
Doridaque et natas, quarum pars nare videtur,  11
pars in mole sedens viridis siccare capillos,  12
pisce vehi quaedam: facies non omnibus una,  13
non diversa tamen, qualem decet esse sororum.  14
terra viros urbesque gerit silvasque ferasque  15
fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.  16
haec super inposita est caeli fulgentis imago,  17
signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.  18

Quo simul adclivi Clymeneia limite proles  19
venit et intravit dubitati tecta parentis,  20
protinus ad patrios sua fert vestigia vultus  21
consistitque procul; neque enim propiora ferebat  22
lumina: purpurea velatus veste sedebat  23
in solio Phoebus claris lucente smaragdis.  24
a dextra laevaque Dies et Mensis et Annus  25
Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae  26
Verque novum stabat cinctum florente corona,  27
stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,  28
stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis  29
et glacialis Hiems canos hirsuta capillos.  30

Ipse loco medius rerum novitate paventem  31
Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit  32
'quae' que 'viae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti,  33
progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?'  34
ille refert: 'o lux inmensi publica mundi,  35
Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius,  36
nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,  37
pignora da, genitor, per quae tua vera propago  38
credar, et hunc animis errorem detrahe nostris!'  39
dixerat, at genitor circum caput omne micantes  40
deposuit radios propiusque accedere iussit  41
amplexuque dato 'nec tu meus esse negari  42
dignus es, et Clymene veros' ait 'edidit ortus,  43
quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud  44
me tribuente feras! promissi testis adesto  45
dis iuranda palus, oculis incognita nostris!'  46
vix bene desierat, currus rogat ille paternos  47
inque diem alipedum ius et moderamen equorum.  48

Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterque  49
concutiens inlustre caput 'temeraria' dixit  50
'vox mea facta tua est; utinam promissa liceret  51
non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.  52
dissuadere licet: non est tua tuta voluntas!  53
magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis  54
munera conveniant nec tam puerilibus annis:  55
sors tua mortalis, non est mortale, quod optas.  56
plus etiam, quam quod superis contingere possit,  57
nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit,  58
non tamen ignifero quisquam consistere in axe  59
me valet excepto; vasti quoque rector Olympi,  60
qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,  61
non agat hos currus: et quid Iove maius habemus?  62
ardua prima via est et qua vix mane recentes  63
enituntur equi; medio est altissima caelo,  64
unde mare et terras ipsi mihi saepe videre  65
fit timor et pavida trepidat formidine pectus;  66
ultima prona via est et eget moderamine certo:  67
tunc etiam quae me subiectis excipit undis,  68
ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.  69
adde, quod adsidua rapitur vertigine caelum  70
sideraque alta trahit celerique volumine torquet.  71
nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit  72
inpetus, et rapido contrarius evehor orbi.  73
finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis  74
obvius ire polis, ne te citus auferat axis?  75
forsitan et lucos illic urbesque deorum  76
concipias animo delubraque ditia donis  77
esse: per insidias iter est formasque ferarum!  78
utque viam teneas nulloque errore traharis,  79
per tamen adversi gradieris cornua tauri  80
Haemoniosque arcus violentique ora Leonis  81
saevaque circuitu curvantem bracchia longo  82
Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum.  83
nec tibi quadripedes animosos ignibus illis,  84
quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,  85
in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres  86
incaluere animi cervixque repugnat habenis.¬  87
at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,  88
nate, cave, dum resque sinit tua corrige vota!  89
scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,  90
pignora certa petis: do pignora certa timendo  91
et patrio pater esse metu probor. adspice vultus  92
ecce meos; utinamque oculos in pectora posses  93
inserere et patrias intus deprendere curas!  94
denique quidquid habet dives, circumspice, mundus  95
eque tot ac tantis caeli terraeque marisque  96
posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam.  97
deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,  98
non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis!  99
quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?  100
ne dubita! dabitur (Stygias iuravimus undas),  101
quodcumque optaris; sed tu sapientius opta!'  102

Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat  103
propositumque premit flagratque cupidine currus.  104
ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos  105
deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.  106
aureus axis erat, temo aureus, aurea summae  107
curvatura rotae, radiorum argenteus ordo;  108
per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae  109
clara repercusso reddebant lumina Phoebo.  110

Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque  111
perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu  112
purpureas Aurora fores et plena rosarum  113
atria: diffugiunt stellae, quarum agmina cogit  114
Lucifer et caeli statione novissimus exit.  115

Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit  116
cornuaque extremae velut evanescere lunae,  117
iungere equos Titan velocibus imperat Horis.  118
iussa deae celeres peragunt ignemque vomentes,  119
ambrosiae suco saturos, praesepibus altis  120
quadripedes ducunt adduntque sonantia frena.  121
tum pater ora sui sacro medicamine nati  122
contigit et rapidae fecit patientia flammae  123
inposuitque comae radios praesagaque luctus  124
pectore sollicito repetens suspiria dixit:  125
'si potes his saltem monitis parere parentis  126
parce, puer, stimulis et fortius utere loris!  127
sponte sua properant, labor est inhibere volentes.  128
nec tibi derectos placeat via quinque per arcus!  129
sectus in obliquum est lato curvamine limes,  130
zonarumque trium contentus fine polumque  131
effugit australem iunctamque aquilonibus arcton:  132
hac sit iter¬manifesta rotae vestigia cernes¬  133
utque ferant aequos et caelum et terra calores,  134
nec preme nec summum molire per aethera currum!  135
altius egressus caelestia tecta cremabis,  136
inferius terras; medio tutissimus ibis.  137
neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,  138
neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram,  139
inter utrumque tene! Fortunae cetera mando,  140
quae iuvet et melius quam tu tibi consulat opto.  141
dum loquor, Hesperio positas in litore metas  142
umida nox tetigit; non est mora libera nobis!  143
poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis.  144
corripe lora manu, vel, si mutabile pectus  145
est tibi, consiliis, non curribus utere nostris!  146
dum potes et solidis etiamnum sedibus adstas,  147
dumque male optatos nondum premis inscius axes,  148
quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!'  149

Occupat ille levem iuvenali corpore currum  150
statque super manibusque leves contingere habenas  151
gaudet et invito grates agit inde parenti.  152

Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon,  153
Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras  154
flammiferis inplent pedibusque repagula pulsant.  155
quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis,  156
reppulit, et facta est inmensi copia caeli,  157
corripuere viam pedibusque per aera motis  158
obstantes scindunt nebulas pennisque levati  159
praetereunt ortos isdem de partibus Euros.  160
sed leve pondus erat nec quod cognoscere possent  161
Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat;  162
utque labant curvae iusto sine pondere naves  163
perque mare instabiles nimia levitate feruntur,  164
sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus  165
succutiturque alte similisque est currus inani.  166

Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt  167
quadriiugi spatium nec quo prius ordine currunt.  168
ipse pavet nec qua commissas flectat habenas  169
nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis.  170
tum primum radiis gelidi caluere Triones  171
et vetito frustra temptarunt aequore tingui,  172
quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens,  173
frigore pigra prius nec formidabilis ulli,  174
incaluit sumpsitque novas fervoribus iras;  175
te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,  176
quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.  177

Ut vero summo despexit ab aethere terras  178
infelix Phaethon penitus penitusque iacentes,  179
palluit et subito genua intremuere timore  180
suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae,  181
et iam mallet equos numquam tetigisse paternos,  182
iam cognosse genus piget et valuisse rogando,  183
iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta  184
praecipiti pinus borea, cui victa remisit  185
frena suus rector, quam dis votisque reliquit.  186
quid faciat? multum caeli post terga relictum,  187
ante oculos plus est: animo metitur utrumque  188
et modo, quos illi fatum contingere non est,  189
prospicit occasus, interdum respicit ortus,  190
quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit  191
nec retinere valet nec nomina novit equorum.  192
sparsa quoque in vario passim miracula caelo  193
vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.  194
est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus  195
Scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis  196
porrigit in spatium signorum membra duorum:  197
hunc puer ut nigri madidum sudore veneni  198
vulnera curvata minitantem cuspide vidit,  199
mentis inops gelida formidine lora remisit.  200

Quae postquam summum tetigere iacentia tergum,  201
exspatiantur equi nulloque inhibente per auras  202
ignotae regionis eunt, quaque inpetus egit,  203
hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis  204
incursant stellis rapiuntque per avia currum  205
et modo summa petunt, modo per declive viasque  206
praecipites spatio terrae propiore feruntur,  207
inferiusque suis fraternos currere Luna  208
admiratur equos, ambustaque nubila fumant.  209
corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus  210
fissaque agit rimas et sucis aret ademptis;  211
pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor,  212
materiamque suo praebet seges arida damno.  213
parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes,  214
cumque suis totas populis incendia gentis  215
in cinerem vertunt; silvae cum montibus ardent;  216
ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete  217
et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide  218
virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus:  219
ardet in inmensum geminatis ignibus Aetne  220
Parnasosque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys  221
et tandem nivibus Rhodope caritura Mimasque  222
Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.  223
nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet  224
Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus  225
aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus.  226

Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem  227
adspicit accensum nec tantos sustinet aestus  228
ferventisque auras velut e fornace profunda  229
ore trahit currusque suos candescere sentit;  230
et neque iam cineres eiectatamque favillam  231
ferre potest calidoque involvitur undique fumo,  232
quoque eat aut ubi sit, picea caligine tectus  233
nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.  234

Sanguine tum credunt in corpora summa vocato  235
Aethiopum populos nigrum traxisse colorem;  236
tum facta est Libye raptis umoribus aestu  237
arida, tum nymphae passis fontesque lacusque  238
deflevere comis; quaerit Boeotia Dircen,  239
Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas;  240
nec sortita loco distantes flumina ripas  241
tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis  242
Peneosque senex Teuthranteusque Caicus  243
et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho  244
arsurusque iterum Xanthos flavusque Lycormas,  245
quique recurvatis ludit Maeandros in undis,  246
Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.  247
arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes  248
Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister;  249
aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent,  250
quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum,  251
et, quae Maeonias celebrabant carmine ripas  252
flumineae volucres, medio caluere Caystro;  253
Nilus in extremum fugit perterritus orbem  254
occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem  255
pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.  256
fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat  257
Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque  258
cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.  259
dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis  260
lumen et infernum terret cum coniuge regem;  261
et mare contrahitur siccaeque est campus harenae,  262
quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor,  263
exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.  264
ima petunt pisces, nec se super aequora curvi  265
tollere consuetas audent delphines in auras;  266
corpora phocarum summo resupina profundo  267
exanimata natant: ipsum quoque Nerea fama est  268
Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris.  269
ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu  270
exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.  271

Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,  272
inter aquas pelagi contractosque undique fontes,  273
qui se condiderant in opacae viscera matris,  274
sustulit oppressos collo tenus arida vultus  275
opposuitque manum fronti magnoque tremore  276
omnia concutiens paulum subsedit et infra,  277
quam solet esse, fuit fractaque ita voce locuta est:  278
'si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant,  279
summe deum? liceat periturae viribus ignis  280
igne perire tuo clademque auctore levare!  281
vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo';  282
(presserat ora vapor) 'tostos en adspice crines  283
inque oculis tantum, tantum super ora favillae!  284
hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem  285
officiique refers, quod adunci vulnera aratri  286
rastrorumque fero totoque exerceor anno,  287
quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges  288
humano generi, vobis quoque tura ministro?  289
sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae,  290
quid meruit frater? cur illi tradita sorte  291
aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?  292
quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit,  293
at caeli miserere tui! circumspice utrumque:  294
fumat uterque polus! quos si vitiaverit ignis,  295
atria vestra ruent! Atlas en ipse laborat  296
vixque suis umeris candentem sustinet axem!  297
si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,  298
in chaos antiquum confundimur! eripe flammis,  299
si quid adhuc superest, et rerum consule summae!'  300

Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem  301
ulterius potuit nec dicere plura suumque  302
rettulit os in se propioraque manibus antra;  303
at pater omnipotens, superos testatus et ipsum,  304
qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato  305
interitura gravi, summam petit arduus arcem,  306
unde solet nubes latis inducere terris,  307
unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat;  308
sed neque quas posset terris inducere nubes  309
tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres:  310
intonat et dextra libratum fulmen ab aure  311
misit in aurigam pariterque animaque rotisque  312
expulit et saevis conpescuit ignibus ignes.  313
consternantur equi et saltu in contraria facto  314
colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt:  315
illic frena iacent, illic temone revulsus  316
axis, in hac radii fractarum parte rotarum  317
sparsaque sunt late laceri vestigia currus.  318

At Phaethon rutilos flamma populante capillos  319
volvitur in praeceps longoque per aera tractu  320
fertur, ut interdum de caelo stella sereno  321
etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.  322
quem procul a patria diverso maximus orbe  323
excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.  324
Naides Hesperiae trifida fumantia flamma  325
corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:  326

HIC . SITUS . EST . PHAETHON . CURRUS . AURIGA . PATERNI  327
QUEM . SI . NON . TENUIT . MAGNIS . TAMEN . EXCIDIT . AUSIS  328


Nam pater obductos luctu miserabilis aegro  329
condiderat vultus, et, si modo credimus, unum  330
isse diem sine sole ferunt: incendia lumen  331
praebebant aliquisque malo fuit usus in illo.  332
at Clymene postquam dixit, quaecumque fuerunt  333
in tantis dicenda malis, lugubris et amens  334
et laniata sinus totum percensuit orbem  335
exanimesque artus primo, mox ossa requirens  336
repperit ossa tamen peregrina condita ripa  337
incubuitque loco nomenque in marmore lectum  338
perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.  339
nec minus Heliades fletus et, inania morti  340
munera, dant lacrimas, et caesae pectora palmis  341
non auditurum miseras Phaethonta querellas  342
nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro.  343
luna quater iunctis inplerat cornibus orbem;  344
illae more suo (nam morem fecerat usus)  345
plangorem dederant: e quis Phaethusa, sororum  346
maxima, cum vellet terra procumbere, questa est  347
deriguisse pedes; ad quam conata venire  348
candida Lampetie subita radice retenta est;  349
tertia, cum crinem manibus laniare pararet,  350
avellit frondes; haec stipite crura teneri,  351
illa dolet fieri longos sua bracchia ramos,  352
dumque ea mirantur, conplectitur inguina cortex  353
perque gradus uterum pectusque umerosque manusque  354
ambit, et exstabant tantum ora vocantia matrem.  355
quid faciat mater, nisi, quo trahat inpetus illam,  356
huc eat atque illuc et, dum licet, oscula iungat?  357
non satis est: truncis avellere corpora temptat  358
et teneros manibus ramos abrumpit, at inde  359
sanguineae manant tamquam de vulnere guttae.  360
'parce, precor, mater,' quaecumque est saucia, clamat,  361
'parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus  362
iamque vale'¬cortex in verba novissima venit.  363
inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt  364
de ramis electra novis, quae lucidus amnis  365
excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.  366

Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus,  367
qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus,  368
mente tamen, Phaethon, propior fuit. ille relicto  369
(nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes)  370
imperio ripas virides amnemque querellis  371
Eridanum inplerat silvamque sororibus auctam,  372
cum vox est tenuata viro canaeque capillos  373
dissimulant plumae collumque a pectore longe  374
porrigitur digitosque ligat iunctura rubentis,  375
penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.  376
fit nova Cycnus avis nec se caeloque Iovique  377
credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo;  378
stagna petit patulosque lacus ignemque perosus  379
quae colat elegit contraria flumina flammis.  380

Squalidus interea genitor Phaethontis et expers  381
ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,  382
esse solet, lucemque odit seque ipse diemque  383
datque animum in luctus et luctibus adicit iram  384
officiumque negat mundo. 'satis' inquit 'ab aevi  385
sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque  386
actorum sine fine mihi, sine honore laborum!  387
quilibet alter agat portantes lumina currus!  388
si nemo est omnesque dei non posse fatentur,  389
ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas,  390
orbatura patres aliquando fulmina ponat!  391
tum sciet ignipedum vires expertus equorum  392
non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.'  393

Talia dicentem circumstant omnia Solem  394
numina, neve velit tenebras inducere rebus,  395
supplice voce rogant; missos quoque Iuppiter ignes  396
excusat precibusque minas regaliter addit.  397
colligit amentes et adhuc terrore paventes  398
Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit  399
(saevit enim) natumque obiectat et inputat illis.  400

At pater omnipotens ingentia moenia caeli  401
circuit et, ne quid labefactum viribus ignis  402
corruat, explorat. quae postquam firma suique  403
roboris esse videt, terras hominumque labores  404
perspicit. Arcadiae tamen est inpensior illi  405
cura suae: fontesque et nondum audentia labi  406
flumina restituit, dat terrae gramina, frondes  407
arboribus, laesasque iubet revirescere silvas.  408
dum redit itque frequens, in virgine Nonacrina  409
haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes.  410
non erat huius opus lanam mollire trahendo  411
nec positu variare comas; ubi fibula vestem,  412
vitta coercuerat neglectos alba capillos;  413
et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,  414
miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla  415
gratior hac Triviae; sed nulla potentia longa est.  416

Ulterius medio spatium sol altus habebat,  417
cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas;  418
exuit hic umero pharetram lentosque retendit  419
arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat  420
et pictam posita pharetram cervice premebat.  421
Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem,  422
'hoc certe furtum coniunx mea nesciet' inquit,  423
'aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!'  424
protinus induitur faciem cultumque Dianae  425
atque ait: 'o comitum, virgo, pars una mearum,  426
in quibus es venata iugis?' de caespite virgo  427
se levat et 'salve numen, me iudice' dixit,  428
'audiat ipse licet, maius Iove.' ridet et audit  429
et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit,  430
nec moderata satis nec sic a virgine danda.  431
qua venata foret silva, narrare parantem  432
inpedit amplexu nec se sine crimine prodit.  433
illa quidem contra, quantum modo femina posset  434
(adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses),  435
illa quidem pugnat, sed quem superare puella,  436
quisve Iovem poterat? superum petit aethera victor  437
Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva;  438
unde pedem referens paene est oblita pharetram  439
tollere cum telis et quem suspenderat arcum.  440

Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum  441
Maenalon ingrediens et caede superba ferarum  442
adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit  443
et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa;  444
sed postquam pariter nymphas incedere vidit,  445
sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum.  446
heu! quam difficile est crimen non prodere vultu!  447
vix oculos attollit humo nec, ut ante solebat,  448
iuncta deae lateri nec toto est agmine prima,  449
sed silet et laesi dat signa rubore pudoris;  450
et, nisi quod virgo est, poterat sentire Diana  451
mille notis culpam: nymphae sensisse feruntur.  452
orbe resurgebant lunaria cornua nono,  453
cum de venatu fraternis languida flammis,  454
nacta nemus gelidum dea, quo cum murmure labens  455
ibat et attritas versabat rivus harenas.  456
ut loca laudavit, summas pede contigit undas;  457
his quoque laudatis 'procul est' ait 'arbiter omnis:  458
nuda superfusis tinguamus corpora lymphis!'  459
Parrhasis erubuit; cunctae velamina ponunt;  460
una moras quaerit: dubitanti vestis adempta est,  461
qua posita nudo patuit cum corpore crimen.  462
attonitae manibusque uterum celare volenti  463
'i procul hinc' dixit 'nec sacros pollue fontis!'  464
Cynthia deque suo iussit secedere coetu.  465

Senserat hoc olim magni matrona Tonantis  466
distuleratque graves in idonea tempora poenas.  467
causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum  468
indoluit Iuno) fuerat de paelice natus.  469
quo simul obvertit saevam cum lumine mentem,  470
'scilicet hoc etiam restabat, adultera' dixit,  471
'ut fecunda fores, fieretque iniuria partu  472
nota, Iovisque mei testatum dedecus esset.  473
haud inpune feres: adimam tibi namque figuram,  474
qua tibi, quaque places nostro, inportuna, marito.'  475
dixit et adversam prensis a fronte capillis  476
stravit humi pronam. tendebat bracchia supplex:  477
bracchia coeperunt nigris horrescere villis  478
curvarique manus et aduncos crescere in unguis  479
officioque pedum fungi laudataque quondam  480
ora Iovi lato fieri deformia rictu.  481
neve preces animos et verba precantia flectant,  482
posse loqui eripitur: vox iracunda minaxque  483
plenaque terroris rauco de gutture fertur;  484
mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa,  485
adsiduoque suos gemitu testata dolores  486
qualescumque manus ad caelum et sidera tollit  487
ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit.  488
a! quotiens, sola non ausa quiescere silva,  489
ante domum quondamque suis erravit in agris!  490
a! quotiens per saxa canum latratibus acta est  491
venatrixque metu venantum territa fugit!  492
saepe feris latuit visis, oblita quid esset,  493
ursaque conspectos in montibus horruit ursos  494
pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis.  495

Ecce Lycaoniae proles ignara parentis,  496
Arcas adest ter quinque fere natalibus actis;  497
dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos  498
nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit,  499
incidit in matrem, quae restitit Arcade viso  500
et cognoscenti similis fuit: ille refugit  501
inmotosque oculos in se sine fine tenentem  502
nescius extimuit propiusque accedere aventi  503
vulnifico fuerat fixurus pectora telo:  504
arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque  505
sustulit et pariter raptos per inania vento  506
inposuit caelo vicinaque sidera fecit.  507

Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex  508
fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethyn  509
Oceanumque senem, quorum reverentia movit  510
saepe deos, causamque viae scitantibus infit:  511
'quaeritis, aetheriis quare regina deorum  512
sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum!  513
mentior, obscurum nisi nox cum fecerit orbem,  514
nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo  515
videritis stellas illic, ubi circulus axem  516
ultimus extremum spatioque brevissimus ambit.  517
et vero quisquam Iunonem laedere nolit  518
offensamque tremat, quae prosum sola nocendo?  519
o ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est!  520
esse hominem vetui: facta est dea! sic ego poenas  521
sontibus inpono, sic est mea magna potestas!  522
vindicet antiquam faciem vultusque ferinos  523
detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit  524
cur non et pulsa ducit Iunone meoque  525
collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit?  526
at vos si laesae tangit contemptus alumnae,  527
gurgite caeruleo septem prohibete triones  528
sideraque in caelo stupri mercede recepta  529
pellite, ne puro tinguatur in aequore paelex!'  530

Di maris adnuerant: habili Saturnia curru,  531
ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis,  532
tam nuper pictis caeso pavonibus Argo,  533
quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses,  534
corve loquax, subito nigrantis versus in alas.  535
nam fuit haec quondam niveis argentea pennis  536
ales, ut aequaret totas sine labe columbas,  537
nec servaturis vigili Capitolia voce  538
cederet anseribus nec amanti flumina cycno.  539
lingua fuit damno: lingua faciente loquaci  540
qui color albus erat, nunc est contrarius albo  541

Pulchrior in tota quam Larisaea Coronis  542
non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe,  543
dum vel casta fuit vel inobservata, sed ales  544
sensit adulterium Phoebeius, utque latentem  545
detegeret culpam, non exorabilis index,  546
ad dominum tendebat iter. quem garrula motis  547
consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix  548
auditaque viae causa 'non utile carpis'  549
inquit 'iter: ne sperne meae praesagia linguae!  550
quid fuerim quid simque vide meritumque require:  551
invenies nocuisse fidem. nam tempore quodam  552
Pallas Ericthonium, prolem sine matre creatam,  553
clauserat Actaeo texta de vimine cista  554
virginibusque tribus gemino de Cecrope natis  555
et legem dederat, sua ne secreta viderent.  556
abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo,  557
quid facerent: commissa duae sine fraude tuentur,  558
Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores  559
Aglauros nodosque manu diducit, et intus  560
infantemque vident adporrectumque draconem.  561
acta deae refero. pro quo mihi gratia talis  562
redditur, ut dicar tutela pulsa Minervae  563
et ponar post noctis avem! mea poena volucres  564
admonuisse potest, ne voce pericula quaerant.  565
at, puto, non ultro nequiquam tale rogantem  566
me petiit!¬ipsa licet hoc a Pallade quaeras:  567
quamvis irata est, non hoc irata negabit.  568
nam me Phocaica clarus tellure Coroneus  569
(nota loquor) genuit, fueramque ego regia virgo  570
divitibusque procis (ne me contemne) petebar:  571
forma mihi nocuit. nam cum per litora lentis  572
passibus, ut soleo, summa spatiarer harena,  573
vidit et incaluit pelagi deus, utque precando  574
tempora cum blandis absumpsit inania verbis,  575
vim parat et sequitur. fugio densumque relinquo  576
litus et in molli nequiquam lassor harena.  577
inde deos hominesque voco; nec contigit ullum  578
vox mea mortalem: mota est pro virgine virgo  579
auxiliumque tulit. tendebam bracchia caelo:  580
bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis;  581
reicere ex umeris vestem molibar, at illa  582
pluma erat inque cutem radices egerat imas;  583
plangere nuda meis conabar pectora palmis,  584
sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam;  585
currebam, nec, ut ante, pedes retinebat harena,  586
sed summa tollebar humo; mox alta per auras  587
evehor et data sum comes inculpata Minervae.  588
quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris  589
crimine Nyctimene nostro successit honori?  590
an quae per totam res est notissima Lesbon,  591
non audita tibi est, patrium temerasse cubile  592
Nyctimenen? avis illa quidem, sed conscia culpae  593
conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem  594
celat et a cunctis expellitur aethere toto.'  595

Talia dicenti 'tibi' ait 'revocamina' corvus  596
'sint, precor, ista malo: nos vanum spernimus omen.'  597
nec coeptum dimittit iter dominoque iacentem  598
cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat.  599
laurea delapsa est audito crimine amantis,  600
et pariter vultusque deo plectrumque colorque  601
excidit, utque animus tumida fervebat ab ira,  602
arma adsueta capit flexumque a cornibus arcum  603
tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta  604
indevitato traiecit pectora telo.  605
icta dedit gemitum tractoque a corpore ferro  606
candida puniceo perfudit membra cruore  607
et dixit: 'potui poenas tibi, Phoebe, dedisse,  608
sed peperisse prius; duo nunc moriemur in una.'  609
hactenus, et pariter vitam cum sanguine fudit;  610
corpus inane animae frigus letale secutum est.  611

Paenitet heu! sero poenae crudelis amantem,  612
seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit;  613
odit avem, per quam crimen causamque dolendi  614
scire coactus erat, nec non arcumque manumque  615
odit cumque manu temeraria tela sagittas  616
conlapsamque fovet seraque ope vincere fata  617
nititur et medicas exercet inaniter artes.  618
quae postquam frustra temptata rogumque parari  619
vidit et arsuros supremis ignibus artus,  620
tum vero gemitus (neque enim caelestia tingui  621
ora licet lacrimis) alto de corde petitos  622
edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca  623
lactentis vituli dextra libratus ab aure  624
tempora discussit claro cava malleus ictu.  625
ut tamen ingratos in pectora fudit odores  626
et dedit amplexus iniustaque iusta peregit,  627
non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem  628
semina, sed natum flammis uteroque parentis  629
eripuit geminique tulit Chironis in antrum,  630
sperantemque sibi non falsae praemia linguae  631
inter aves albas vetuit consistere corvum.  632

Semifer interea divinae stirpis alumno  633
laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore;  634
ecce venit rutilis umeros protecta capillis  635
filia centauri, quam quondam nympha Chariclo  636
fluminis in rapidi ripis enixa vocavit  637
Ocyroen: non haec artes contenta paternas  638
edidicisse fuit, fatorum arcana canebat.  639
ergo ubi vaticinos concepit mente furores  640
incaluitque deo, quem clausum pectore habebat,  641
adspicit infantem 'toto' que 'salutifer orbi  642
cresce, puer!' dixit; 'tibi se mortalia saepe  643
corpora debebunt, animas tibi reddere ademptas  644
fas erit, idque semel dis indignantibus ausus  645
posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita,  646
eque deo corpus fies exsangue deusque,  647
qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis.  648
tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis  649
omnibus ut maneas nascendi lege creatus,  650
posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae  651
sanguine serpentis per saucia membra recepto;  652
teque ex aeterno patientem numina mortis  653
efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.'  654
restabat fatis aliquid: suspirat ab imis  655
pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae,  656
atque ita 'praevertunt' inquit 'me fata, vetorque  657
plura loqui, vocisque meae praecluditur usus.  658
non fuerant artes tanti, quae numinis iram  659
contraxere mihi: mallem nescisse futura!  660
iam mihi subduci facies humana videtur,  661
iam cibus herba placet, iam latis currere campis  662
impetus est: in equam cognataque corpora vertor.  663
tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.'  664
talia dicenti pars est extrema querellae  665
intellecta parum confusaque verba fuerunt;  666
mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur  667
sed simulantis equam, parvoque in tempore certos  668
edidit hinnitus et bracchia movit in herbas.  669
tum digiti coeunt et quinos alligat ungues  670
perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris  671
et colli spatium, longae pars maxima pallae  672
cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant,  673
in dextras abiere iubas, pariterque novata est  674
et vox et facies; nomen quoque monstra dedere.  675

Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros,  676
Delphice, poscebat. nam nec rescindere magni  677
iussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses,  678
tunc aderas: Elin Messeniaque arva colebas.  679
illud erat tempus, quo te pastoria pellis  680
texit, onusque fuit baculum silvestre sinistrae,  681
alterius dispar septenis fistula cannis.  682
dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet,  683
incustoditae Pylios memorantur in agros  684
processisse boves: videt has Atlantide Maia  685
natus et arte sua silvis occultat abactas.  686
senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo  687
rure senex; Battum vicinia tota vocabat.  688
divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei  689
nobiliumque greges custos servabat equarum.  690
hunc tenuit blandaque manu seduxit et illi  691
'quisquis es, hospes' ait, 'si forte armenta requiret  692
haec aliquis, vidisse nega neu gratia facto  693
nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam!'  694
et dedit. accepta voces has reddidit hospes:  695
'tutus eas! lapis iste prius tua furta loquetur,'  696
et lapidem ostendit. simulat Iove natus abire;  697
mox redit et versa pariter cum voce figura  698
'rustice, vidisti si quas hoc limite' dixit  699
'ire boves, fer opem furtoque silentia deme!  700
iuncta suo pretium dabitur tibi femina tauro.'  701
at senior, postquam est merces geminata, 'sub illis  702
montibus' inquit 'erunt,' et erant sub montibus illis.  703
risit Atlantiades et 'me mihi, perfide, prodis?  704
me mihi prodis?' ait periuraque pectora vertit  705
in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index,  706
inque nihil merito vetus est infamia saxo.  707

Hinc se sustulerat paribus caducifer alis,  708
Munychiosque volans agros gratamque Minervae  709
despectabat humum cultique arbusta Lycei.  710
illa forte die castae de more puellae  711
vertice supposito festas in Palladis arces  712
pura coronatis portabant sacra canistris.  713
inde revertentes deus adspicit ales iterque  714
non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem:  715
ut volucris visis rapidissima miluus extis,  716
dum timet et densi circumstant sacra ministri,  717
flectitur in gyrum nec longius audet abire  718
spemque suam motis avidus circumvolat alis,  719
sic super Actaeas agilis Cyllenius arces  720
inclinat cursus et easdem circinat auras.  721
quanto splendidior quam cetera sidera fulget  722
Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe,  723
tanto virginibus praestantior omnibus Herse  724
ibat eratque decus pompae comitumque suarum.  725
obstipuit forma Iove natus et aethere pendens  726
non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum  727
funda iacit: volat illud et incandescit eundo  728
et, quos non habuit, sub nubibus invenit ignes.  729
vertit iter caeloque petit terrena relicto  730
nec se dissimulat: tanta est fiducia formae.  731
quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam  732
permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte,  733
collocat, ut limbus totumque adpareat aurum,  734
ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet,  735
virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.  736

Pars secreta domus ebore et testudine cultos  737
tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum,  738
Aglauros laevum, medium possederat Herse.  739
quae tenuit laevum, venientem prima notavit  740
Mercurium nomenque dei scitarier ausa est  741
et causam adventus; cui sic respondit Atlantis  742
Pleïonesque nepos 'ego sum, qui iussa per auras  743
verba patris porto; pater est mihi Iuppiter ipse.  744
nec fingam causas, tu tantum fida sorori  745
esse velis prolisque meae matertera dici:  746
Herse causa viae; faveas oramus amanti.'  747
adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper  748
viderat Aglauros flavae secreta Minervae,  749
proque ministerio magni sibi ponderis aurum  750
postulat: interea tectis excedere cogit.  751

Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem  752
et tanto penitus traxit suspiria motu,  753
ut pariter pectus positamque in pectore forti  754
aegida concuteret: subit, hanc arcana profana  755
detexisse manu, tum cum sine matre creatam  756
Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit,  757
et gratamque deo fore iam gratamque sorori  758
et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro.  759
protinus Invidiae nigro squalentia tabo  760
tecta petit: domus est imis in vallibus huius  761
abdita, sole carens, non ulli pervia vento,  762
tristis et ignavi plenissima frigoris et quae  763
igne vacet semper, caligine semper abundet.  764
huc ubi pervenit belli metuenda virago,  765
constitit ante domum (neque enim succedere tectis  766
fas habet) et postes extrema cuspide pulsat.  767
concussae patuere fores. videt intus edentem  768
vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum,  769
Invidiam visaque oculos avertit; at illa  770
surgit humo pigre semesarumque relinquit  771
corpora serpentum passuque incedit inerti.  772
utque deam vidit formaque armisque decoram,  773
ingemuit vultumque una ac suspiria duxit.  774
pallor in ore sedet, macies in corpore toto.  775
nusquam recta acies, livent robigine dentes,  776
pectora felle virent, lingua est suffusa veneno;  777
risus abest, nisi quem visi movere dolores;  778
nec fruitur somno, vigilantibus excita curis,  779
sed videt ingratos intabescitque videndo  780
successus hominum carpitque et carpitur una  781
suppliciumque suum est. quamvis tamen oderat illam,  782
talibus adfata est breviter Tritonia dictis:  783
'infice tabe tua natarum Cecropis unam:  784
sic opus est. Aglauros ea est.' haud plura locuta  785
fugit et inpressa tellurem reppulit hasta.  786

Illa deam obliquo fugientem lumine cernens  787
murmura parva dedit successurumque Minervae  788
indoluit baculumque capit, quod spinea totum  789
vincula cingebant, adopertaque nubibus atris,  790
quacumque ingreditur, florentia proterit arva  791
exuritque herbas et summa cacumina carpit  792
adflatuque suo populos urbesque domosque  793
polluit et tandem Tritonida conspicit arcem  794
ingeniis opibusque et festa pace virentem  795
vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.  796
sed postquam thalamos intravit Cecrope natae,  797
iussa facit pectusque manu ferrugine tincta  798
tangit et hamatis praecordia sentibus inplet  799
inspiratque nocens virus piceumque per ossa  800
dissipat et medio spargit pulmone venenum,  801
neve mali causae spatium per latius errent,  802
germanam ante oculos fortunatumque sororis  803
coniugium pulchraque deum sub imagine ponit  804
cunctaque magna facit; quibus inritata dolore  805
Cecropis occulto mordetur et anxia nocte  806
anxia luce gemit lentaque miserrima tabe  807
liquitur, et glacies incerto saucia sole,  808
felicisque bonis non lenius uritur Herses,  809
quam cum spinosis ignis supponitur herbis,  810
quae neque dant flammas lentoque vapore cremantur.  811
saepe mori voluit, ne quicquam tale videret,  812
saepe velut crimen rigido narrare parenti;  813
denique in adverso venientem limine sedit  814
exclusura deum. cui blandimenta precesque  815
verbaque iactanti mitissima 'desine!' dixit,  816
'hinc ego me non sum nisi te motura repulso.'  817
'stemus' ait 'pacto' velox Cyllenius 'isto!'  818
caelestique fores virga patefecit: at illi  819
surgere conanti partes, quascumque sedendo  820
flectimur, ignava nequeunt gravitate moveri:  821
illa quidem pugnat recto se attollere trunco,  822
sed genuum iunctura riget, frigusque per ungues  823
labitur, et pallent amisso sanguine venae;  824
utque malum late solet inmedicabile cancer  825
serpere et inlaesas vitiatis addere partes,  826
sic letalis hiems paulatim in pectora venit  827
vitalesque vias et respiramina clausit,  828
nec conata loqui est nec, si conata fuisset,  829
vocis habebat iter: saxum iam colla tenebat,  830
oraque duruerant, signumque exsangue sedebat;  831
nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam.  832

Has ubi verborum poenas mentisque profanae  833
cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras  834
linquit et ingreditur iactatis aethera pennis.  835
sevocat hunc genitor nec causam fassus amoris  836
'fide minister' ait 'iussorum, nate, meorum,  837
pelle moram solitoque celer delabere cursu,  838
quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra  839
suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt),  840
hanc pete, quodque procul montano gramine pasci  841
armentum regale vides, ad litora verte!'  842
dixit, et expulsi iamdudum monte iuvenci  843
litora iussa petunt, ubi magni filia regis  844
ludere virginibus Tyriis comitata solebat.  845
non bene conveniunt nec in una sede morantur  846
maiestas et amor; sceptri gravitate relicta  847
ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis  848
ignibus armata est, qui nutu concutit orbem,  849
induitur faciem tauri mixtusque iuvencis  850
mugit et in teneris formosus obambulat herbis.  851
quippe color nivis est, quam nec vestigia duri  852
calcavere pedis nec solvit aquaticus auster.  853
colla toris exstant, armis palearia pendent,  854
cornua vara quidem, sed quae contendere possis  855
facta manu, puraque magis perlucida gemma.  856
nullae in fronte minae, nec formidabile lumen:  857
pacem vultus habet. miratur Agenore nata,  858
quod tam formosus, quod proelia nulla minetur;  859
sed quamvis mitem metuit contingere primo,  860
mox adit et flores ad candida porrigit ora.  861
gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas,  862
oscula dat manibus; vix iam, vix cetera differt;  863
et nunc adludit viridique exsultat in herba,  864
nunc latus in fulvis niveum deponit harenis;  865
paulatimque metu dempto modo pectora praebet  866
virginea plaudenda manu, modo cornua sertis  867
inpedienda novis; ausa est quoque regia virgo  868
nescia, quem premeret, tergo considere tauri,  869
cum deus a terra siccoque a litore sensim  870
falsa pedum primis vestigia ponit in undis;  871
inde abit ulterius mediique per aequora ponti  872
fert praedam: pavet haec litusque ablata relictum  873
respicit et dextra cornum tenet, altera dorso  874
inposita est; tremulae sinuantur flamine vestes.  875

 Liber I Liber III