Pàgina:Los col·loquis de la insigne ciutat de Tortosa (1877).djvu/17

De Viquitexts
Aquesta pàgina ha estat validada.

Caesareo properas animo dirasque cohortes
Adque manus senas in sera bella trahis,
Sonipedumque levi digressas agmine turmas
Dabit compositas ordine dextra tua
Pluraque commemorem quorsum hic insignia facta
Quid refero numeris gesta cavenda meis?
Afficienda quidem majoris laude Poetae;
Ad nobis favit candida musa tamen.
Accipias igitur, Moecenas carmina nostra
Quae quamvis multa rusticitate sonent,
Condita nobilium nunquam natura negavit
Munera: praecelsa dicere mente placent.
Munera quae veniunt animo perlata sereno
Quantumvis humili munera missa manu
Hoc restabat adhuc longos, ut deprecer annos
Magna tibi, ut cupio vivere fata sinant.
Mittere quod tantum Coelestia numina possunt
Riddere, quaeque valent irrita vota mihi.
Si Deus hoc faciet cum jam fortuna secunda
Incipiet rebus prospere adesse meis,
Eternis facient eadem monumenata libellis
Gesta tua ut volitent cuncta per ora virūm
Quam sis magnanimus videant, quo sanguine natus,
Quam gentilicūs gloria magna tuis.
In tamen ista aliud refero venientia tempus
Deponenda quidem sed meliore modo,
Interim valeas generosa et clara propago,
Ipse domus vestrae semper alumnus ero.



CHRISTOPHORI DE PODIO
PETRUS CERDANUS, Juris, Utriusque, Doctor.
Ut col-loquia sua in lucem emittat.

Te Plebs, cujus eques, respublica nostra precatur
In lucem, ut premas, teque requirit, opus:
Rumpe moras irae generose remedia, Podi;