Vés al contingut

Pàgina:Les Tragedies de Séneca (1914).djvu/41

De Viquitexts
Aquesta pàgina ha estat revisada.

rrarum strepitibus, in quibus spretis singulis occursantibus pcriculis se habuit provide strenueque ut vir nobilis et fidelis, concedimus universis et singulis parentibus et amicis dicti Anthonii et aliis etiam quibuscumque quod si eundem contigerit hac infirmitate decedere aut jam fortassis decesserit possint dictum Anthonium, quem absolvimus eo casu ab omni juramento et homagio ac alia fidelitate quacumque quibus pro dicto Castro seu eius custodia in aliquo teneatur et nobis obligatus existat, licite non obstante pretensa consuetudine vel aliis ex adversantibus ecclesiastice tradere sepulture, idemque nobilis humari valeat libere et impune ac si dictum Castrum nullatenus ad dictam consuetudinem, tenuisset, castrumque predictum teneat pro nobis eis modo et forma quibus tenebat dictus nobilis Anthonius fidelis noster Egidius de Maresme, Subalcaidus dicti Castri, quo usque nos super predicti Castri custodia aluid duxerimus ordinandum Mandantes per eandem universis et singulis officialibus et subditis nostris et aliis presentibus et futuris ad quos spectet sub obtentu nostre gracie et mercedis ac pena duorum millium florenorum auri quatenus licenciam et absolucionem huiusmodi inviolabiliter teneant et observent ac predictos sinant uti plene et libere de eadem, quam nos huius serie revocamus et tollimus quo ad ista quicquid posset in oppositum allegari. In cuius rei testimonium hanc fieri et sigillo nostro secreto jussimus comuniri. Datum Cesarauguste XXVI