Pàgina:Los col·loquis de la insigne ciutat de Tortosa (1877).djvu/18

De Viquitexts
Salta a la navegació Salta a la cerca
Aquesta pàgina ha estat validada.


 Jam nomen laudat Gallus uterque tuum.
Jamque tuam celebrat felix Cathalonia famam
 Eja, age, tota pias fundit Arago preces.
Te rogat idque humili petit alma Valentia mente
 Sat lavit nitidum spongia aquosa librum
Profuit antiquae Fabii cum ratio Romae,
 Sic erit Hispanis utilis ista mora.
Qui cupit Hesperiae primordia noscere gentis
 Huc adsit: clara Podiüs, arte docet.
His Dertosei pandit miro ordine priscas
 Historias, nostri, quas siluere diu.
His veterum rerum docuit freta longa meare
 Et scopulos timidi posse fugare maris.
Abdita priscorum puro sermone resolvit
 Gesta graves nodos fortiaque arma ducum.
Sed tu es consilii mentisque capacior altae;
 Te Dertosa viget vindice, teque colit
Cum loqueris, cum gesta virum regumque recenses
 Castalius suavi defluit ore liquor.
Patria quas grates tanto Dertosa labore
 Dignas, quaeve dabit munera digna tibi?
Quantum restituis magni de more Camilli!
 Nestoreos igitur vive, Patrone, dies.
                            

 FINIS.