Pàgina:Procesos de las antiguas Cortes y Parlamentos de Cataluña, Aragón y Valencia. Tomo VIII (1851).djvu/169

De Viquitexts
Aquesta pàgina ha estat revisada.

ville negocia et omnia alia statuant ordinent mandent et facient que ad vestrum servicium bonum statum pacis atque justicie ac universitatis ipsius et singulorum ejusdem augmentum et comodum cedere dinoscantur queque per alios juratos et consules sunt fieri assueta jurediccione tamen et juribus nostris quibus propter hoc derogari vel detrabi non intendimus salvis in onenibus et servatis plenam auctoritate presencium vobis concedimus facultatem: mandates per presentem cartam nostram inclicito Alfonso karisimo primogenito et generali procuratori nostro nec non vicariis bajulis ac universis aliis et singulis officialibus nostris quod presentem graciam et concessionem firmam habeant et observent et ab omnibus faciant inviolabiliter observari. In cujus rei testimonium presentem cartam nostram vobis fieri et sigillo nostro pendenti jussimus comuniri. Data Dertuse VII idus novembris anno Domini MCCXX primo


LXVIII.


Reg nº479,
fol 173
31 ag. 1329
Noverint universi quod nos Alfonsus etc. sedula meditatione pensantes quod licet tempore illustrium principium domini Jacobi abavi et domini Petri avi et domini Alfonsi patrui nostrorum recordationis inclite regum Aragonum plures in civitate Valentie confratrie de corum auctoritate atque consensu fuissent comuniter institute: verumtamen quia ex congregationibus et conventionibus hominum non