Acta d'irresolució de la successió de Martí I (1410)

De Viquitexts
Salta a la navegació Salta a la cerca
Acta d'irresolució de la successió de Martí I (1410)

de
varis autors

Amb la present acta, el rei Martí l'Humà deixava palesa la irresolubilitat de la seva successió.


Pateat universis quod die veneris qua computabatur XXX.ª medii anno à nativitate Domini M.º CCCC.º decimo circa undecimam horam noctis dicti diei, existente coram serenissimo domino domino Martino Dei gratia rege Aragonum, Sicilie, Valentie, Majorice, Sardinie et Corcire, comite Barchinone, duce Athenarum et Neopatrie, ac etiam comite Rossilinis et Ceritanie, ac etiam comite Rossilionis et Ceritanie, Ferrario de Gualbis, conciliario hoc anno ac cive Barchinonæ, ad suscripta ut dixit per curiam generalem quam dictus dominus rex de presenti catalanis celebrat in civitate predicta simul cum aliis de dicta curia ibidem cum eo presentibus electo in presentia mei Raymundi de Cumbis prothonotarii dicti domini regis et notarii subscripti ac testium subscriptorum dixit coram dicto domino rege existente infirmo in suo tamen sensu cum loquela in quadam camera monasterii Valliadomicelle vocata de la Abbadesa hæc verba vel similia in effectu. - Senyor, nosaltres elets per la cort de Cathalunya som ací davant la vostra majestad humilment supplicantvos queus placie fer dues coses les quals son é redunden en sobirana utilitat de la cosa pública de tots vostres regnes é terres. La primera quels vullats exortar de haver entre si amor, pau é concordia per ço que Deus los vulla en tot be conservar. La segona queus placia de present manar á tots los dits regnes é terres vostres que per tots lurs poders é forçes facen per tal forma é manera que la successió dels dits vostres regnes é terres apres obte vostre pervingue á aquell que per justicia deurá pervenir com açó sia molt plasent á Deu é sobiranament profitos á tota la cosa pública é molt honorable é pertinent á vostra real dignitat. - Et hiis dictis dictus Ferrarius de Gualbes repetens verba per eum jam prolats dixit etiam hec verba vel similia in effecto. - Senyor, plauvos que la successió dels dits vostres regnes é terres apres obte vostre pervingue á aquell que per justicia deurá pervenir? - Et dictus dominus rex tune respondens dixit. - Hoc. - De quibus omnibus petiit et requisivit dictus Ferrarius publicum fieri instrumentum per me prothonotarium et noratium supradictum. Que fueront acta die, hora, loco et anno predictis presente me dicto prothonotario et notario ac pro testibus reverendo in Christo patre Ludovico episcopo Majoricensi, nobilibus Geraldo Alamanny de Cervilione gubernatore Catalonie, Rogerio de Montechateno gubernatore regni Majorice, camerlengis Petro de Cervilione, majordomo, Raymundo de Sanctominato camerario, militibus Francisco Daranda donato Portecæli consiliariis dicti domini regis et Ludovico Aguiló domicello, ac nobili Guillelmo Raymundo de Montechateno coperio jam dicti domini regis. - Postea die sabbati XXXI.ª madii anno predicto circa horam tertie dicti diei Ferrarius de Gualbes predictos constitutus personaliter ante presentiam dicti domini regis in camera supradicta simul videlicet cum aliis de dicta curia cum eo electis, reducens ad memoriam dicto domino regi verba per eum jam supra eidem domino regi prolata, dixit presente me prothonotario et notario ac testibus supradictis hec verba vel similia in effectu.- Senyor, plauvos que la successió de vostres regnes é terres apres obte vostre pervingue á aquell que per justicia deurá pervenir é quen sia feta carta pública? - Et dictus dominus rex respondens dixit: - Hoc. - Et ego etiam dictus prothonotarius et notarius interrogavi dictum dominum regem dicens ei hec verba. - Plauvos donchs, senyor, que la successió de vostres regnes é terres apres obte vostre pervinga á aquell que per justicia deurá pervenir é quen sia feta carta pública? - Qui quidem dominus rex respondens dixit: - Hoc. - De quibus omnibus dictus Ferrarius presentibus aliis de curia supradicta cum eo electis petiit et requisivit publicum fieri instrumentum per me prothonotarium et notarium supradictum. Que fuerunt acta die, loco, hora et anno, predictis presente me dicto prothonotario et notario ac testibus supradictis. - Yo Guillem Ramon de Moncada qui fuy present á les dites coses me sotscriu. - Yo Guerau Alamany de Cervelló qui fuy present á les dites coses me sotscriu. - Yo Pere de Cervelló qui present hi fuy mi sotscriu. - Yo Loys Aguiló qui present hi fuy me sotscriu. - Francesch Daranda qui present hi fuy me sotscriu.



PD-icon.svg
Aquesta obra es troba sota domini públic. Això és d'aplicació per tot el món, ja que l'autor va morir fa més de 100 anys. (Més informació...)