Los col·loquis de la insigne ciutat de Tortosa/De Nobilitate et claris virtutibus Christofori Despodii

De Viquitexts
Sou a «De Nobilitate et claris virtutibus Christofori Despodii»
Los col·loquis de la insigne ciutat de Tortosa


DE NOBILITATE ET CLARIS VIRTUTIBUS

CHRISTOFORI DESPODII
Autore Jacobo Vitale.

Epigramma


Musa cano numeris insignia gesta latinis.
Antiqua et clarum nobilitate virum.
Pieriduin regina Clio Cythereia Princeps
Atque Patris summni nata Jovisque decus
Tu celebrare potes magnorum gesta virorum
Atque triumphantis premia digna manus
Item mataque heroum Martis quoque fortia bella
Insigne, et toto quicquid in Orbe fuit.
His igitur coeptis, tenues illapsa per auras,
Aspira, mentis gloria magna meae.
Gratior huc venias sacros perfusa liquores
Et placida auratis tempora cincta comis.
Dulcia Meonio recitabis carmina lembo
Plectraque pegaseum reddere docta melos.
His aptata modis numeros fecisse suaves
Dissertae poterunt in bene tanta fides.
Praeclaras igitur cupio quas dicere laudes
Cantibus altisonis temperet apta manus.

Quid non Despodio generoso debet uterque
Quem nosti illustrem magnanimumque virum?
Hectoreo superat qui heroas pectore priscos
Aleidem cuius facta sequnta vides.
Tempore si nostro numquam superatus Achilles,
Degeret in fatis; si superesset ad huc
Saerta genitus turmis praefectus Achivis
.   .   .   .   .   .   .   .   .   .   .   .   .   .   .   .
Viribus et pollens andaxque fer oxque Camillus
Hostes qui mira vicerat arte suos,
Si tandem Fabii fortissima pectora Patris
Arma licet quorum Roma refracta gerit:
Esse putas quenquam vellet qui, Mura, negare
Hanc quae est Despodio debita palma meo?
Despodium generis collustrat gloria clari
Amplaque magnificae signa paterna domus
Nobile cui insignes mandarunt stemma parentes
Ut preciosa auro tessera sculpta docet.
Addit ipse suae virtutis premia celsae
Magna sub aeternum commemoranda decus
Quidquid enim referunt cordati sensa Catonis.
Et samii Condit Musa verenda senis
Dogmataquae antiquis celebrantur clara figuris
Del phica vel quidquid littera graeca jubet
Possumus exemplis abste praediscere vivis,
Quae his Romanorum tu munumenta refers.
Tu caput et regimen, Patriae tu gloria nostrae,
Dignaque perpetui præaemia honoris habes.
Ordinis ipse refers insignia primus equestris
Civilis pariter laurea prima tua est.
Et merito liceat jam nunc scio quoque dicere verum
Verbaque certi loquis ex posuisse modis,
Publica de rebus si consultatio magnis
Cogiturant sapiens aut grave comitium
Pondere majori cujus sententia grata
Quam tua quæ ex magno pectore sensa ferat
Bellica signa canunt siquando horrentia in arma
Venisse hostiles moenia ad alta duces

Caesareo properas animo dirasque cohortes
Adque manus senas in sera bella trahis,
Sonipedumque levi digressas agmine turmas
Dabit compositas ordine dextra tua
Pluraque commemorem quorsum hic insignia facta
Quid refero numeris gesta cavenda meis?
Afficienda quidem majoris laude Poetae;
Ad nobis favit candida musa tamen.
Accipias igitur, Moecenas carmina nostra
Quae quamvis multa rusticitate sonent,
Condita nobilium nunquam natura negavit
Munera: praecelsa dicere mente placent.
Munera quae veniunt animo perlata sereno
Quantumvis humili munera missa manu
Hoc restabat adhuc longos, ut deprecer annos
Magna tibi, ut cupio vivere fata sinant.
Mittere quod tantum Coelestia numina possunt
Riddere, quaeque valent irrita vota mihi.
Si Deus hoc faciet cum jam fortuna secunda
Incipiet rebus prospere adesse meis,
Eternis facient eadem monumenata libellis
Gesta tua ut volitent cuncta per ora virūm
Quam sis magnanimus videant, quo sanguine natus,
Quam gentilicūs gloria magna tuis.
In tamen ista aliud refero venientia tempus
Deponenda quidem sed meliore modo,
Interim valeas generosa et clara propago,
Ipse domus vestrae semper alumnus ero.



CHRISTOPHORI DE PODIO
PETRUS CERDANUS, Juris, Utriusque, Doctor.
Ut col-loquia sua in lucem emittat.

Te Plebs, cujus eques, respublica nostra precatur
In lucem, ut premas, teque requirit, opus:
Rumpe moras irae generose remedia, Podi;

Jam nomen laudat Gallus uterque tuum.
Jamque tuam celebrat felix Cathalonia famam
Eja, age, tota pias fundit Arago preces.
Te rogat idque humili petit alma Valentia mente
Sat lavit nitidum spongia aquosa librum
Profuit antiquae Fabii cum ratio Romae,
Sic erit Hispanis utilis ista mora.
Qui cupit Hesperiae primordia noscere gentis
Huc adsit: clara Podiüs, arte docet.
His Dertosei pandit miro ordine priscas
Historias, nostri, quas siluere diu.
His veterum rerum docuit freta longa meare
Et scopulos timidi posse fugare maris.
Abdita priscorum puro sermone resolvit
Gesta graves nodos fortiaque arma ducum.
Sed tu es consilii mentisque capacior altae;
Te Dertosa viget vindice, teque colit
Cum loqueris, cum gesta virum regumque recenses
Castalius suavi defluit ore liquor.
Patria quas grates tanto Dertosa labore
Dignas, quaeve dabit munera digna tibi?
Quantum restituis magni de more Camilli!
Nestoreos igitur vive, Patrone, dies.
                            

FINIS.