Carta de Pere el Cerimoniós a Jaume III de Mallorca (02-07-1342)

De Viquitexts
Salta a la navegació Salta a la cerca

Carta a Jaume III de Mallorca (02-07-1342)

de
Pere el Cerimoniós

Aquesta carta fou la resposta a una altra carta de dies abans, i fou resposta un dia després.


Deinde ultima die mensis junii intitulata II kalendas julii anno predicto dictus dominus Rex Aragonum protestans expresse quod per vistam quam concendit dicto Regi Majorce comiti Rossilionis et Ceritanie nec per literam responsivam quam intendit eidem mitere nec per guidaticum quod sibi concedit nec per aliqua alia que dicantur vel fiant seu tractentur quomodolibet non intendit processui per ipsum Dominum Regem facto vel faciendo prejudicium generari nec eidem renunciare tacite vel expresse immo intendit quod dictus processus in omnibus et per omnia sit et remaneat in suo robore et valore. Rescripsit eidem Regi Majorice per suam literam sub hiis verbis.

Car frare. Divenres prop passat reebem vostra letra al cap de Tortosa hon erem vinents de Valencia a Barchinona per mar. En la qual nos pregavets que vinguessem a Barchinona per tal com voliets haver vistes ab nos per rao delcuns enantaments que nos enteniem a fer contra vos. E sapiats car frare que a nos es tota vegada greu de fer alguns enantaments contra vos mas nos no podem sofferir tant grant prejudici de la nostra corona. E fem vos saber que a nos plau la dita vista en la dita ciutat de Barchinona en la qual som ja. E que sia al XII dia siguent mes de juliol al pus tard. E fet nos saber per lo portador de la present si a aquell dia serets aci per la dita rao. La seguretat que demanats vos trametem per altra carta nostra. Scrita en Barchinona sots nostre segell secret digmenge derrer dia de juny.

Item repetita protestatione premissa dictus dominus Rex Aragonum concessit ad dicti Regis Majorice postulationem literam securitatis seu guidatici continentie subsequentis.

Nos Petrus Dei gratia Rex Aragonum Valencie Sardinie et Corsice Comesque Barchinone. Tenore presentis guidamus et assecuramus in fide nostra Regia vos Illustrem Jacobum Dei gratia Regem Majorice comitem Rossilionis et Ceritanie ac dominum Montispesulani carissimum fratrem nostrum cum familiis arnesiis et aliis rebus vestris quas vobiscum adducetis in veniendo ad nos apud civitatem Barchinone stando ac etiam redeundo ad terras nostras per totum mensem julii proximo nunc instantem. Mandantes hujus serie universis et singulis officialibus et subditis nostris vel loca tenentibus eorundem quod presens guidaticum nostrum per dictum tempus firmum habeant et observent et faciant inviolabiliter observari. Illudque nos in fide nostra regia et sine enganno tenore presentium promitimus observare. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostro sigillo munitam. Datam Barchinone II kalendas julii anno Domini MCCCXLII. Vidit B.

Que quidem litera fuit tradita illi cursori qui dictam literam Regis Majorice ipsi domino Regi Aragonum presentavit.



PD-icon.svg
Aquesta obra es troba sota domini públic. Això és d'aplicació per tot el món, ja que l'autor va morir fa més de 100 anys. (Més informació...)